Oraciones a la Virgen (Latín)

Visto 69 veces

AVE MARIA

Ave Maria, gratia plena, Dóminus tecum, benedicta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

SALVE REGINA

Salve, Regína, mater misericórdiæ,

vita, dulcédo et spes nostra, salve.

Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ,

ad te suspirámus, geméntes et flentes

in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,

illos tuos misericórdes óculos

ad nos convérte.

Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsílium osténde.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix;

ud digni efficiamur promissionibus Christi. Amen.

ANGELUS

D/. Angelus Domini nuntiávit Mariæ.

R/. Et concépit de Spíritu Sancto.

D/. Ave Maria, gratia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

R/. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

D/. Ecce ancílla Domini.

R/. Fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ave María…

D/. Et Verbum caro factum est.

R/. Et habitávit in nobis.

Ave María…

D/. Ora pro nobis Sancta Dei Genitrix,

R/. Ut digni efficiámur promissionibus Christi.

D/. ORÉMUS: Gratiam tuam, quaésumus, Domine, méntibus nostris infúnde: ut qui Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus, per passionem eius et crucem, ad resurrectiónis gloriam perducamur. Per eúndem Christum Dominum Nostrum.

R/. Amen.

D/. Gloria Patri, et Filio et Spirítui Sancto.

R/. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saécula sæculórum. Amen.

D/. Ave María puríssima.

R/. Sine labe concepta.

REGINA COELI

D/. Regina cæli, lætáre, Alleluia!

R/. Quia quem meruísti portare, Alleluia!

D/. Resurréxit, sicut dìxit, Alleluia!

R/. Ora pro nobis Deum, Alleluia!

D/. Gaude et lætáre, Virgo María, Alleluia!

R/. Quia surréxit Dóminus vere, Alleluia!

D/. OREMUS: Deus, qui per resurrectionem Fílii tui, Dómini Nostri Jesu Christi, mundum lætificáre dignátus est, præsta quaésumus ut, per eius Genitrícem Virginem Maríam, perpétuæ capiámus gaudia vitæ. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen

D/. Gloria Patri, et Filio et Spirítui Sancto.

 R/. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saécula sæculórum. Amen.

D/. Ave María puríssima.

R/. Sine labe concepta.

 

MEMORARE

Memorare, O piissima Virgo Maria,a saeculo non esse auditum, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

 

SUB TUUM PRAESIDIUM

Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes
ne despícias
in necessitátibus;
sed a perículis cunctis
libera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.

 

MAGNIFICAT

MagnificatMagnifícat anima mea Dóminum et exsutávit spíritus meus in Deo salutári meo.

Quia repéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est: et santum nomen ejus, et misericórdia ejus a progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui: Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles.

Esuriéntes impévit bonis: et diívites dimísit inánes. Suscépit Israël puérum suum recordátus misericordiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini ejus in sæcula. Amen.

 

CONSECRATIO AD NOSTRAM DOMINAM

O Dómina mea, o Mater mea, tibi me totum óffero, atque ut me tibi probem devótum, cónsecro tibi hódie oculos, aures mea, os meus, cor meum, plane me totum. Quoniam itaque tuus sum, o bona Mater, serva me defénde me ut rem ac possessiónem tuam. Amen.

 

AVE MARIS STELLA

Ave, maris stella, Dei mater alma

atque semper virgo, felix caeli porta.

Sumens illud Ave, Grabriélis ore,

fundanos in pace, mutans Evae nomen.

Salve vincla reis,mprofer lumen caecis,

mala nostra pelle, bono cuncta posce.

Monstra te esse matrem, per te preces

qui pro nobis natus tu lit esse tuus.

Virgo singuláris, inter omnes mitis,

nos culpis solútos, mites fac et castos.

Vitam praesta puram, iter para tutum,

ut vidéntes Iesum, semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri, summo Christo decus

Spirítui Sancto, Tribus honor unus. Amen.

 

STABAT MATER

Stabat mater dolorósa iuxta crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius. 

Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem, pertransívit gládius. 

O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta mater Unigéniti! 

Quæ mærébat et dolébat pia Mater, cum vidébat nati poenas íncliti. 

Quis est homo qui non fleret, matrem Christi si vidéret in tanto supplício? 

Quis non posset contristári, piam matrem contemplári doléntem cum Fílio? 

Pro peccátis suæ gentis vidit Iesum in torméntis, et flagéllis súbditum. 

Vidit suum dulcem Natum moriéntem, desolátum, cum emísit spíritum. 

Eia, Mater, fons amóris, me sentíre vim dolóris fac ut tecum lúgeam. 

Fac ut árdeat cor meum in amándo Christum Deum , ut sibi compláceam. 

Sancta mater, istud agas, Crucifíxi fige plagas cordi meo válide. 

Tui Nati vulneráti, tam dignáti pro me pati poenas mecum dívide. 

Fac me vere tecum flere, Crucifíxo condolére, donec ego víxero. 

Iuxta crucem tecum stare, ac me tibi sociáre in planctu desídero. 

Virgo vírginum præclara, mihi iam non sis amára, fac me tecum plángere. 

Fac ut portem Christi mortem passiónis fac me sórtem, et plagas recólere. 

Fac me plagis vulnerári, cruce hac inebriári, et cruóre Fílii. 

Flammis urar ne succénsus, per te, Virgo, sim defénsus in die iudícii. 

Fac me cruce custodíri, morte Christi præmuníri, confovéri grátia. 

Quando corpus moriétur, fac ut ánimæ donétur paradísi glória. Amen. 

Si te ha gustado, compártelo